- PARTHENOPE
- I.PARTHENOPEinsula parva maris Tyrrheni quibusdamVentotiene, cum alia minore adiacente, versus Sinum Formianum, 20. milliar. a Caieta in Meridiem, 12. ab Aenaria insula in Ortum.II.PARTHENOPEuna Sirenum, quae prae dolore, quod praetereuntem Ulyssem cum sociis in scopulos cantu pellicere non potuissent, in mare se praecipitârunt. Harum aliae alia in loca; Parthenope autem eo delata est, ubi postea condita fuit Neapolis, primaria urbs Campaniae, regni Neapolis caput, emporiumque celeberrimum, in ora maris Tyrrheni; amplitudine et incolarum frequentiâ insignis, quae ab eius nomine etiam Parthenope est appellata: Neapolin autem postea dictam volunt hanc urbem, quod ab Augusto fuerit instaurata: Sed hoc verum esse non potest. Nam etiam apud Lycophronem, qui Ptolemaei temporibus multis ante Augustum annis claruit, Neapolis haec urbs appellatur: et cives eius Neapolitani: quos scribit quotannis ad templum Parthenopes faces ferre consuevisse. Verisimilor est itaque aliorum opinio, qui hanc urbem a Cumanis conditam tradunt: qui cum in eo loco Parthenopes corpus in veteri monumento conditum reperissent nomen eius urbi indidêre. Sed postquam loci ubertate atque amoenitate maiorem in modum frequentari civitas coepit, veriti ne Cumae desererentur, diruendi Parthenopen consilium inivêre. Quô factô mox immani pestilentiâ vexati, oraculô moniti sunt, ut novam urbem restituerent. Cui oraculo obtemperantes, urbem paulo ante dirutam splendidius instaurârunt, et ex responsi verbis arreptô nomine Neapolin, h. e. novam urbem appellaverunt. Dionysius:——— Καμπανῶν λιπαρὸν πίδον, ἔνθα μέλαθρονΑ῾γνῆς Παρθενόπης. ——— ———Plin. l. 3. c. 5. Neapolis, Chalcidensium et ipsa, Parthenope a Iumulo Sirenes appellata. Otio deditam esse civitatem, sequentia testimonia firmant. Horat. Epod. 5. v. 43.Et otiosa credidit Neapolis.Ovidius Metam. l. 15. v. 712.——— Et in otia natamParthenopen. ——— ———Silius l. 12. v. 31.Nam molles urbi ritus, atque hospita MusisOtia, et exemptum curis gravioribus aevum.Virg. in fine l. 4. Georg. v. 563.Illô Virgilium me tempore dulcis alebatParthenope, studiis florentem ignobilis oti.Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.